[154] EPISTOLA LIV.

IACOBUS ARMINIUS

IOANNI DRUSIO

Facile mihi tecum convenit, Vir Doctissime, super istis, quae de interna DEI revelatio ne Hoseae facta es commentatus. Neque in eo dissentio, quod istam in visione factam dicis, modo visionis vocem tam pro notionum audibilium quam visibilium impressione accipias. Locum autem Augustini adduxi, ut commonstrarem illius viri auctoritate alloquia hujusmodi non dormientibus tantum sed & vigilantibus fieri, quod tu quoque fateris. Caeterum quo pacto Angelus se suaque sensa homini communicare possit, jam non discutiam: illud autem diligentius mihi indagandum est, an ut alloquium ipsum DEI & mandatum de assumenda fornicatrice in visione Prophetae contigit, ita quoque istius mandati exsecutio in visione facta fuerit, an vero reipsa, de quo mihi nondum constat, quid in alterutram partem sentiam. Cogitabo autem serio, & tum meam mentem tuae notitiae & judicii faciam. De loco Malachiae, an reddendus, die qua facio, vel quam facio, non multum contendo, licet analogia constructionis Hebraicae pro me faciat, secundum quam legendum esset ♦ליום באשר♦ vel ♦ליום אשר בו♦ quandoquidem nota seu terminus temporis, quae per quando significatur particula ♦ב♦ Hebraeis exprimitur, vel ejus vice ♦ל♦ nisi tu forte mihi gratificeris & locum commonstres ubi etiam absque hujusmodi particula terminus iste temporis significatur. De voce ♦אלהים♦ nobis sermo erat in coena, ni fallor, AMBROSII nostri, atque tum consensum inter nos non significare personas seu •υποστασεις• divinas, ut magnis nonnullis Theologis praesertim Zanchio videtur, cujus autoritatem secuti alii non indocti etiam populo ex ista voce personarum Trinitatem adstruere moliuntur. Quae res quanti periculi sit, vident illi, qui in re tanti momenti solas •αποδειξεις• adferendas censent, ne unico minus firmo argumento refutato spem concipiant adversarii suspiciones imbecilliores etiam alia omnia refelli posse. Quare tu utilem navasti operam Epistola ad MONTANUM, non illi tantum sed multis aliis lecturis, & per illam argumenti istius infirmitatem ut spero, cogniturus. IOANNEM SYLVIUM, antea mihi sat commendatum, magis propter te commendatum mihi fore ipse experietur, si qua in re opera mea ipsi usui esse possit. Vale vir Doctissime & me ama. Plura jam non licet propter occupationes varias. XII. Aprilis. MDXCV. stilo novo.